- HYDROMANTIA
- HYDROMANTIAGraece ὑδρομαντεία, ars divinandi ex aqua, Veteribus, huiusmodi superstitionibus addictis, multo in usu fuit. Et quidem aquâ implebatur cyathus, annulusque filio suspensus ex digito librabatur in aquam, atque sic conceptis verbis postulabatur rei quaesitae declaratio, vel confirmatio. Tunc si, quad proponebatur, verum erat, annulus suo nutu cyathum feriebat constitutis ictibus, Vierus l. 2. c. 12. Aliud Hydromantiae genus memoratur Isid. cum aquis inspectis φαντάσματα seu imagines Daemonum apparebant: a quibus Numa sciscitatus legitur, quid in Sacris constituere deberet. Quod genus a persis allatum, etiam Pythagorae postmodum placuisse, Varro tradit, vide Augustin. de Civ. Deil. 7. c. 35. Sic puerum, in aqua simulacrum Mercurii contemplantem, Trallibus de eventu Mithridatici belli sollicitis, 160. versibus futura cecinisse. L. Vives memorat, ad h. l. Vide quoque quae de Setho Mago, de successore interrogato, ab Andronico Comneno Imp. scribit Nicetas l. 2. Aliud iterum, uti de Aqua Inûs, (paludis id nomen) in Laconia legimus, cum panificia festo Inûs die sollenni in eam porricientes, si demergerentur, secunda ei qui porriciebat, promitti autumabant: contra adversa, quoties illa aqua reiecisset etc. Qui vero Hydromantiae nulla species frequentior usitatiorque Πηγομαντείᾳ, vide quae dixim us supra, ubi de Fontibus: et adde, quae infra dicemus, ubi de divinatione per Specula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.